In medicina per se plumbi usus cicatrices
|
34.166.1
|
reprimere adalligatisque lumborum et renium parti lamnis
|
|
frigidiore natura inhibere inpetus veneris visaque in quiete
|
|
veneria sponte naturae erumpentia usque in genus morbi.
|
|
his lamnis Calvus orator cohibuisse se traditur viresque
|
5
|
corporis studiorum labori custodisse. Nero, quoniam ita
|
|
placuit diis, princeps, lamna pectori inposita sub ea
|
|
cantica exclamans alendis vocibus demonstravit rationem.
|
|
coquitur ad medicinae usus patinis fictilibus substrato
|
167.1
|
sulpure minuto, lamnis inpositis tenuibus opertisque sul-
|
|
pure et ferro mixtis. cum coquatur, munienda in eo
|
|
opere foramina spiritus convenit; alioqui plumbi forna-
|
|
cium halitus noxius sentitur. et pestilens e<s>t, canibus
|
5
|
ocissime, omnium vero metallorum muscis et culicibus,
|
|
quam ob rem non sunt ea taedia in metallis. quidam in
|
168.1
|
coquendo scobem plumbi lima quaesitam sulpuri miscent,
|
|
alii cerussam potius quam sulpur. fit et lotura plumbi
|
|
usus in medicina. cum se ipso teritur in mortariis plum-
|
|
beis addita aqua caelesti, donec crassescat; postea super-
|
5
|
natans aqua tollitur spongeis; quod crassissimum fuit, sic-
|
|
catum dividitur in pastillos. quidam limatum plumbum
|
|
sic terunt, quidam et plumbaginem admiscent, alii vero
|
|
acetum, alii vinum, alii adipem, alii rosam. quidam in
|
169.1
|
lapideo mortario et maxime Thebaico plumbeum pistillum
|
|
terere malunt, candidiusque ita fit medicamentum. id
|
|
autem quod ustum est plumbum lavatur ut stibis et
|
|
cadmea. potest adstringere, sistere, contrahere cica-
|
5
|
trices; usu est eodem et in oculorum medicamentis,
|
|
maxime contra procidentiam eorum et inanitates ulcerum
|
|
excrescentiave rimasque sedis aut haemorroidas et con-
|
|
dylomata. ad haec maxime lotura plumbi facit, cinis
|
170.1
|
autem usti ad serpentia ulcera aut sordida, eademque
|
|
quae chartis ratio profectus. uritur autem in patinis per
|
|
lamnas minutas cum sulpure, versatum rudibus ferreis
|
|
aut ferulaceis, donec liquor mutetur in cinerem; dein
|
5
|
refrigeratum teritur in farinam. alii elimatam scobem in
|
|
fictili crudo cocunt in caminis, donec percoquatur figli-
|
|
num. aliqui cerussam admiscent pari mensura aut hor-
|
|
deum teruntque ut in crudo dictum est, et praeferunt
|
|
sic plumbum spodio Cyprio.
|
10
|