Scoria quoque plumbi in usu est. optima quae | 34.171.1 |
maxime ad luteum colorem accedit, sine plumbi reliquiis | |
aut sulpuris specie et terra carens. lavatur haec in mor- | |
tariis minutim fracta, donec aqua luteum colorem trahat, | |
et transfunditur in vas purum, idque saepius, usque dum | 5 |
subsidat quod utilissimum est. effectus habet eosdem quos | |
plumbum, sed acriores. mirarique succurrit experientiam | |
vitae, ne faece quidem rerum excrementorumque foeditate | |
intemptata tot modis. |