| Est et molybdaena, quam alio loco galenam ap- | 34.173.1 |
| pellavimus, vena argenti plumbique communis. melior | |
| haec, quanto magis aurei coloris quantoque minus plum- | |
| bosa, friabilis et modice gravis. cocta cum oleo iocineris | |
| colorem trahit. adhaerescit et auri argentique fornacibus; | 5 |
| hanc metallicam vocant. laudatissima quae in Zephyrio | |
| fiat; probantur minime terrenae minimeque lapidosae. | |
| coquuntur lavanturque scoriae modo. usus in lipara ad | 174.1 |
| lenienda ac refrigeranda ulcera et emplastris, quae non | |
| inligantur, sed inlita ad cicatricem perducunt in teneris | |
| corporibus mollissimisque partibus. compositio eius e | |
| libris III et cerae libra, olei III heminis, quod in senili | 5 |
| corpore cum fracibus additur. temperatur cum spuma | |
| argenti et scoria plumbi ad dysenteriam et tenesmum | |
| fovenda calida. |