| Psimithium quoque, hoc est cerussam, plum- | 34.175.1 |
| bariae dant officinae, laudatissimam in Rhodo. fit autem | |
| ramentis plumbi tenuissimis super vas aceti asperrimi in- | |
| positis atque ita destillantibus. quod ex eo cecidit in | |
| ipsum acetum, arefactum molitur et cribratur iterumque | 5 |
| aceto admixto in pastillos dividitur et in sole siccatur | |
| aestate. fit et alio modo, addito in urceos aceti plumbo | |
| opturatos per dies X derasoque ceu situ ac rursus reiecto, | |
| donec deficiat materia. quod derasum est, teritur et cri- | 176.1 |
| bratur et coquitur in patinis misceturque rudiculis, donec | |
| rufescat et simile sandaracae fiat. dein lavatur dulci aqua, | |
| donec nubeculae omnes eluantur. siccatur postea similiter | |
| et in pastillos dividitur. vis eius eadem quae supra dictis, | 5 |
| lenissima tantum ex omnibus, praeterque ad candorem | |
| feminarum. est autem letalis potu sicut spuma argenti. | |
| postea cerussa ipsa, si coquatur, rufescit. |