| Sandaracae quoque propemodum dicta natura | 34.177.1 |
| est. invenitur autem et in aurariis et in argentariis me- | |
| tallis, melior quo magis rufa quoque magis virus <sulpuris> | |
| redolens ac pura friabilisque. valet purgare, sistere, ex- | |
| calfacere, erodere, summa eius dote septica. explet alo- | 5 |
| pecias ex aceto inlita; additur oculorum medicamentis; | |
| fauces purgat cum melle sumpta vocemque limpidam et | |
| canoram facit; suspiriosis et tussientibus iucunde medetur | |
| cum resina terebinthina in cibo sumpta, suffita quoque | |
| cum cedro ipso nidore isdem medetur. | 10 |