| Et arrhenicum ex eadem est materia. quod opti- | 34.178.1 |
| mum, coloris etiam in auro excellentis; quod vero palli- | |
| dius aut sandaracae simile est, deterius iudicatur. est et | |
| tertium genus, quo miscetur aureus color sandaracae. | |
| utraque haec squamosa, illud vero siccum purumque, | 5 |
| gracili venarum discursu fissile. vis eadem quae supra, | |
| sed acrior. itaque et causticis additur et psilotris. tollit | |
| et pterygia digitorum carnesque narium et condylomata | |
| et quidquid excrescit. torretur, ut valdius prosit, in | |
| nova testa, donec mutet colorem. | 10 |