| LIBER XXXV | |
| Metallorum, quibus opes constant, adgnascentium- | 35.1.1 |
| que <i>is natura indicata propemodum est, ita conexis rebus, | |
| ut inmensa medicinae silva officinarumque tenebrae et mo- | |
| rosa caelandi fingendique ac tinguendi subtilitas simul di- | |
| cerentur. restant terrae ipsius genera lapidumque vel | 5 |
| numerosiore serie, plurimis singula a Graecis praecipue | |
| voluminibus tractata. nos in iis brevitatem sequemur | |
| utilem instituto, modo nihil necessarium aut naturale | |
| omittentes, primumque dicemus quae restant de | 2.1 |
| pictura, arte quondam nobili—tunc cum expeteretur | |
| regibus populisque—et alios nobilitante, quos esset | |
| dignata posteris tradere, nunc vero in totum marmoribus | |
| pulsa, iam quidem et auro, nec tantum ut parietes toti | 5 |
| operiantur, verum et interraso marmore vermiculatisque | |
| ad effigies rerum et animalium crustis. non placent iam | 3.1 |
| abaci nec spatia mont<e>s in cubiculo dilatantia: coepimus | |
| et lapide pingere. hoc Claudii principatu inventum, Nero- | |
| nis vero maculas, quae non essent in crustis, inserendo | |
| unitatem variare, ut ovatus esset Numidicus, ut purpura | 5 |
| distingueretur Synnadicus, qualiter illos nasci optassent | |
| deliciae. montium haec subsidia deficientium, nec cessat | |
| luxuria id agere, ut quam plurimum incendiis perdat. |