| Imaginum quidem pictura, qua maxime similes | 35.4.1 |
| in aevum propagabantur figurae, in totum exolevit. aerei | |
| ponuntur clipei argentea facie, surdo figurarum discri- | |
| mine; statuarum capita permutantur, volgatis iam pridem | |
| salibus etiam carminum. adeo materiam conspici malunt | 5 |
| omnes quam se nosci. et inter haec pinacothecas veteri- | |
| bus tabulis consuunt alienasque effigies colunt, ipsi ho- | |
| norem non nisi in pretio ducentes, ut frangat heres | |
| furisque detrahat laque<o>. itaque nullius effigie vivente | 5.1 |
| imagines pecuniae, non suas, relincunt. iidem palaestras | |
| athletarum imaginibus et ceromata sua exornant, Epicuri | |
| voltus per cubicula gestant ac circumferunt secum. natali | |
| eius sacrificant, feriasque omni mense vicesima luna | 5 |
| custodiunt, quas icadas vocant, ii maxime, qui se ne | |
| viventes quidem nosci volunt. ita est profecto: artes de- | |
| sidia perdidit, et quoniam animorum imagines non sunt, | |
| ne<g>leguntur etiam corporum. aliter apud maiores in atriis | 6.1 |
| haec erant, quae spectarentur; non signa externorum arti- | |
| ficum nec aera aut marmora: expressi cera vultus singulis | |
| disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comi- | |
| tarentur gentilicia funera, semperque defuncto aliquo totus | 5 |
| aderat familiae eius qui umquam fuerat populus. stem- | |
| mata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. tabulina | 7.1 |
| codicibus implebantur et monimentis rerum in magistratu | |
| gestarum. aliae foris et circa limina animorum ingentium | |
| imagines erant adfixis hostium spoliis, quae nec emptori | |
| refigere liceret, triumphabantque etiam dominis mutatis | 5 |
| <a>et<erna>e domus. erat haec stimulatio ingens, exprobrantibus | |
| tectis cotidie inbellem dominum intrare in alienum trium- | |
| phum. exstat Messalae oratoris indignatio, quae pro- | 8.1 |
| hibuit inseri genti suae Laevinorum alienam imaginem. | |
| similis causa Messalae seni expressit volumina illa quae | |
| de familiis condidit, cum Scipionis Pomponiani transisset | |
| atrium vidissetque adoptione testamentaria Salvittones— | 5 |
| hoc enim fuerat cognomen—Africanorum dedecori in- | |
| repentes Scipionum nomini. sed—pace Messalarum | |
| dixisse liceat—etiam mentiri clarorum imagines erat | |
| aliquis virtutum amor multoque honestius quam mereri, | |
| ne quis suas expeteret. | 10 |