| Iam enim absoluta erat pictura etiam in Italia. | 35.17.1 |
| exstant certe hodieque antiquiores urbe picturae Ardeae | |
| in aedibus sacris, quibus equidem nullas aeque miror, | |
| tam longo aevo durantes in orbitate tecti veluti recentes. | |
| similiter Lanivi, ubi Atalante et Helena comminus pictae | 5 |
| sunt nudae ab eodem artifice, utraque excellentissima | |
| forma, sed altera ut virgo, ne ruinis quidem templi con- | |
| cussae. Gaius princeps tollere eas conatus est libidine | 18.1 |
| accensus, si tectori<i> natura permisisset. durant et Caere | |
| antiquiores et ipsae, fatebiturque quisquis eas diligenter | |
| aestimaverit nullam artium celerius consummatam, cum | |
| Iliacis temporibus non fuisse eam appareat. | 5 |