| Apud Romanos quoque honos mature huic arti | 35.19.1 |
| contigit, siquidem cognomina ex ea Pictorum traxerunt | |
| Fabii clarissimae gentis, princepsque eius cognominis ipse | |
| aedem Salutis pinxit anno urbis conditae CCCCL, quae | |
| pictura duravit ad nostram memoriam aede ea Claudi | 5 |
| principatu exusta. proxime celebrata est in foro boario | |
| aede Herculis Pacui poetae pictura. Enni sorore genitus | |
| hic fuit clarioremque artem eam Romae fecit gloria scae- | |
| nae. postea non est spectata honestis manibus, nisi forte | 20.1 |
| quis Turpilium equitem Romanum e Venetia nostrae aetatis | |
| velit referre, pulchris eius operibus hodieque Veronae ex- | |
| stantibus. laeva is manu pinxit, quod de nullo ante me- | |
| moratur. parvis gloriabatur tabellis extinctus nuper in | 5 |
| longa senecta Titedius Labeo praetorius, etiam proconsu- | |
| latu provinciae Narbonensis functus, sed ea re inrisa etiam | |
| contumeliae erat. fuit et principum virorum non omitten- | 21.1 |
| dum de pictura celebre consilium, cum Q. Pedius, nepos | |
| Q. Pedii consularis triumphalisque et a Caesare dictatore | |
| coheredis Augusto dati, natura mutus esset. in eo Mes- | |
| sala orator, ex cuius familia pueri avia fuerat, picturam | 5 |
| docendum censuit, idque etiam divus Augustus compro- | |
| bavit; puer magni profectus in ea arte obiit. dignatio | 22.1 |
| autem praecipua Romae increvit, ut existimo, a M'. Valerio | |
| Maximo Messala, qui princeps tabulam [picturam] proelii, | |
| quo Carthaginienses et Hieronem in Sicilia vicerat, pro- | |
| posuit in latere curiae Hostiliae anno ab urbe condita | 5 |
| CCCCXC. fecit hoc idem et L. Scipio tabulamque victoriae | |
| suae Asiaticae in Capitolio posuit, idque aegre tulisse fra- | |
| trem Africanum tradunt, haut inmerito, quando filius eius | |
| illo proelio captus fuerat. non dissimilem offensionem et | 23.1 |
| Aemiliani subiit L. Hostilius Mancinus, qui primus Cartha- | |
| ginem inruperat, situm eius oppugnationesque depictas | |
| proponendo in foro et ipse a<ds>istens populo spectanti | |
| singula enarrando, qua comitate proximis comitiis con- | 5 |
| sulatum adeptus est. habuit et scaena ludis Claudii Pul- | |
| chri magnam admirationem picturae, cum ad tegularum | |
| similitudinem corvi decepti imagine advolarent. |