| Tabulis autem externis auctoritatem Romae publice | 35.24.1 |
| fecit primus omnium L. Mummius, cui cognomen Achaici | |
| victoria dedit. namque cum in praeda vendenda rex Atta- | |
| lus 𐆖 <³⁰VI>³⁰ emisset tabulam Aristidis, Liberum patrem, pre- | |
| tium miratus suspicatusque aliquid in ea virtutis, quod | 5 |
| ipse nesciret, revocavit tabulam, Attalo multum querente, | |
| et in Cereris delubro posuit. quam primam arbitror pictu- | |
| ram externam Romae publicatam, deinde video et in foro | |
| positas volgo. hinc enim ille Crassi oratoris lepos agentis | 25.1 |
| sub Veteribus; cum testis compellatus instaret: "dic ergo, | |
| Crasse, qualem me noris? talem," inquit, ostendens | |
| in tabula inficetissime Gallum exerentem linguam. in foro | |
| fuit et illa pastoris senis cum baculo, de qua Teutonorum | 5 |
| legatus respondit interrogatus, quantine eum aestimaret, | |
| donari sibi nolle talem vivum verumque. sed prae- | 26.1 |
| cipuam auctoritatem publice tabulis fecit Caesar dictator | |
| Aiace et Media ante Veneris Genetricis aedem dicatis, post | |
| eum M. Agrippa, vir rusticitati propior quam deliciis. ex- | |
| stat certe eius oratio magnifica et maximo civium digna | 5 |
| de tabulis omnibus signisque publicandis, quod fieri satius | |
| fuisset quam in villarum exilia pelli. verum eadem illa | |
| torvitas tabulas duas Aiacis et Veneris mercata est a Cyzi- | |
| cenis HS <³⁰XII>³⁰. in thermarum quoque calidissima parte | |
| marmoribus incluserat parvas tabellas, paulo ante, cum | 10 |
| reficerentur, sublatas. super omnes divus Augustus | 27.1 |
| in foro suo celeberrima in parte posuit tabulas duas, quae | |
| Belli faciem pictam habent et Triumphum, item Castores | |
| ac Victoriam. posuit et quas dicemus sub artificum men- | |
| tione in templo Caesaris patris. idem in curia quoque, | 5 |
| quam in comitio consecrabat, duas tabulas inpressit parieti. | |
| Nemean sedentem supra leonem, palmigeram ipsam, ad- | |
| stante cum baculo sene, cuius supra caput tabella bigae | |
| dependet, Nicias scripsit se inussisse; tali enim usus est | |
| verbo. alterius tabulae admiratio est puberem filium seni | 28.1 |
| patri similem esse aetatis salva differentia, supervolante | |
| aquila draconem complexa; Philochares hoc suum opus | |
| esse testatus est, inmensa, vel unam si tantum hanc | |
| tabulam aliquis aestimet, potentia artis, cum propter | 5 |
| Philocharen ignobilissimos alioqui Glaucionem filiumque | |
| eius Aristippum senatus populi Romani tot saeculis spectet! | |
| posuit et Tiberius Caesar, minime comis imperator, in | |
| templo ipsius Augusti quas mox indicabimus. hactenus | |
| dictum sit de dignitate artis morientis. | 10 |