Quibus coloribus singulis primi pinxissent 35.29.1
diximus, cum de <i>is pigmentis traderemus in metallis,
qu<ae> mono<ch>r<o>mata a gener<e> picturae vocantur. qui deinde
et quae invenerint et quibus temporibus, dicemus in
mentione artificum, quoniam indicare naturas colorum 5
prior causa operis instituti est. tandem se ars ipsa
distinxit et invenit lumen atque umbras, differentia co-
lorum alterna vice sese excitante. postea deinde adiectus
est splendor, alius hic quam lumen. quod inter haec et
umbras esset, appellarunt tonon, commissuras vero colorum 10
et transitus harmogen.
MCP server: latin-mcp.packhum.org