| Melinum candidum et ipsum est, optimum in | 35.37.1 |
| Melo insula. in Samo quo<d> nascitur, eo non utuntur | |
| pictores propter nimiam pinguitudinem; accubantes effo- | |
| diunt ibi inter saxa venam scrutantes. in medicina eun- | |
| dem usum habet quem Eretria creta; praeterea linguam | 5 |
| tactu siccat, pilos detrahit <s>mectica v<i>. pretium in libras | |
| sestertii singuli. | |
| Tertius e candidis colos est cerussa, cuius rationem | |
| in plumbi metallis diximus. fuit et terra per se in | |
| Theodoti fundo inventa Zmyrnae, qua veteres ad navium | 10 |
| picturas utebantur. nunc omnis ex plumbo et aceto fit, | |
| ut diximus. usta casu reperta est in incendio | 38.1 |
| Pirae<ei> cerussa in urceis cremata. hac primum usus est | |
| Nicias supra dictus. optima nunc Asiatica habetur, quae | |
| et purpurea appellatur. pretium eius in libras 𐆖 VI. fit | |
| et Romae cremato sile marmoroso et restincto aceto. sine | 5 |
| usta non fiunt umbrae. | |
| Eretria terrae suae habet nomen. hac Nico- | |
| machus et Par<r>hasius usi. refrigerat, emollit, explet vol- | |
| nera; si coquatur, ad siccanda praecipitur, utilis et capitis | |
| doloribus et ad deprehendenda pura; subesse enim ea | 10 |
| intellegunt, si ex aqua inlita <co>nt<i>n<u>o arescat. |