| Sandaracam et ochram Iuba tradidit in insula | 35.39.1 |
| Rubri maris Topazo nasci, sed inde non pervehuntur ad | |
| nos. sandaraca quomodo fieret diximus. fit et adulte- | |
| rina ex cerussa in fornace cocta. color esse debet flam- | |
| meus. pretium in libras asses quini. haec si tor- | 40.1 |
| reatur aequa parte rubrica admixta, sandycem facit, quam- | |
| quam animadverto Vergilium existimasse herbam id esse | |
| illo versu: | |
| "Sponte sua sandyx pascentis vestiat agnos." | 5 |
| pretium in libras dimidium eius quod sandaracae. nec | |
| sunt alii colores maioris ponderis. | |
| Inter facticios est et Syricum, quo minium sub- | |
| lini diximus. fit autem Sinopide et sandyce mixtis. |