| Atramentum quoque inter facticios erit, quam- | 35.41.1 |
| quam est et terrae, geminae originis. aut enim salsuginis | |
| modo emanat, aut terra ipsa sulpurei coloris ad hoc pro- | |
| batur. inventi sunt pictores, qui carbones infe<s>tat<is> se- | |
| pulchris effoderent. inportuna haec omnia ac novicia. fit | 5 |
| enim e fuligine pluribus modis, resina vel pice exustis, | |
| propter quod etiam officinas aedificavere fumum eum non | |
| emittentes. laudatissimum eodem modo fit e taedis. ad- | |
| ulteratur fornacium balinearumque fuligine quo ad volu- | |
| mina scribenda utuntur. sunt qui et vini faecem siccatam | 42.1 |
| excoquant adfirmentque, si ex bono vino faex <e>a fuerit, | |
| Indici speciem id atramentum praebere. Polygnotus et | |
| Micon, celeberrimi pictores, Athenis e vinaceis fecere, | |
| tryginon appellantes. Apelles commentus est ex ebore | 5 |
| combusto facere, quod elephantinum vocatur. adportatur | 43.1 |
| et Indicum ex India inexploratae adhuc inventionis mihi. | |
| fit etiam aput infectores ex flore nigro, qui adhaerescit | |
| aereis cortinis. fit et ligno e taedis combusto tritisque | |
| in mortario carbonibus. mira in hoc saepiarum natura, | 5 |
| sed ex iis non fit. omne autem atramentum sole per- | |
| ficitur, librarium c<u>mme, tectorium glutino admixto. quod | |
| aceto liquefactum est, aegre eluitur. |