| Ab hoc maxima auctoritas Indico. ex India venit | 35.46.1 |
| harundinum spumae adhaerescente limo. cum cernatur, | |
| nigrum, at in diluendo mixturam purpurae caeruleique | |
| mirabilem reddit. alterum genus eius est in purpurariis | |
| officinis innatans cortinis, et est purpurae spuma. qui | 5 |
| adulterant, vero Indico tingunt stercora columbina aut | |
| cretam Selinusiam vel anulariam vitro inficiunt. probatur | |
| carbone; reddit enim quod sincerum est flammam excel- | |
| lentis purpurae et, dum fumat, odorem maris. ob id qui- | |
| dam e scopulis id colligi putant. pretium Indico 𐆖 XX | 10 |
| in libras. in medicina Indicum rigores et impetus sedat | |
| siccatque ulcera. |