| Armenia mittit quod eius nomine appellatur. | 35.47.1 |
| lapis est, hic quoque chrysocollae modo infectus, opti- | |
| mumque est quod maxime vicinum et communicato colore | |
| cum caeruleo. solebant librae eius trecenis nummis taxari. | |
| inventa per Hispanias harena est similem curam recipiens; | 5 |
| itaque ad denarios senos vilitas rediit. distat a caeruleo | |
| candore modico, qui teneriorem hunc efficit colorem. usus | |
| in medicina ad pilos tantum alendos habet maximeque in | |
| palpebris. |