| Ex omnibus coloribus cretulam amant udoque | 35.49.1 |
| inlini recusant purpurissum, Indicum, caeruleum, Melinum, | |
| auripigmentum, Appianum, cerussa. cerae tinguntur isdem | |
| his coloribus ad eas picturas, quae inuruntur, alieno pari- | |
| etibus genere, sed classibus familiari, iam vero et one- | 5 |
| rariis navibus, quoniam et pericula expingimus, ne quis | |
| miretur et rogos pingi, iuvatque pugnaturos ad mortem | |
| aut certe caedem speciose vehi. | |
| Qua contemplatione tot colorum tanta varietate subit | |
| antiquitatem mirari. quattuor coloribus solis immor- | 50.1 |
| talia illa opera fecere—ex albis Melino, e silaciis Attico, | |
| ex rubris Sinopide Pontica, ex nigris atramento—Apelles, | |
| <A>etion, Melanthius, Nicomachus, clarissimi pictores, cum | |
| tabulae eorum singulae oppidorum venirent opibus. nunc | 5 |
| et purpuris in parietes migrantibus et India conferente | |
| fluminum suorum limum, draconum elephantorumque sa- | |
| niem nulla nobilis pictura est. omnia ergo meliora tunc | |
| fuere, cum minor copia. ita est, quoniam, ut supra dixi- | |
| mus, rerum, non animi pretiis excubatur. | 10 |