| Padus, e gremio Vesuli montis celsissimum in | 3.117.1 |
| cacumen Alpium elati finibus Ligurum Bagiennorum visendo | |
| fonte profluens condensque se cuniculo et in Forovibien- | |
| sium agro iterum exoriens, nullo amnium claritate inferior, | |
| Graecis dictus Eridanus ac poena Phaet<h>ontis inlustratus, | 5 |
| augetur ad canis ortus liquatis nivibus, agris quam navi- | |
| giis torrentior, nihil tamen ex rapto sibi vindicans atque, | |
| ubi linquit, ubertate largitor. CCC p. a fonte addens | 118.1 |
| meatu duo de LXXXX nec amnes tantum Appenninos Al- | |
| pinosque navigabiles capiens, sed lacus quoque inmensos | |
| in eum sese exonerantes, omni numero XXX flumina in | |
| mare Hadriaticum defert, celeberrima ex iis Appennini | 5 |
| latere Iactum, Tanarum, Trebiam Placentinum, Tarum, | |
| Inciam, Gabellum, Scultennam, Rhenum, Alpium vero | |
| Sturam, Orgum, Durias duas, Sesitem, Ticinum, Lambrum, | |
| Adduam, Ollium, Mincium. nec alius amnium tam brevi | 119.1 |
| spatio maioris incrementi est. urguetur quippe aquarum | |
| mole et in profundum agitur, gravis terrae, quamquam | |
| d<i>ductus in flumina et fossas inter Ravennam Altinumque | |
| per CXX, tamen, qua largius vomit, Septem Maria dictus | 5 |
| facere. Augusta fossa Ravennam trahitur, ubi Padusa vo- | |
| catur, quondam Messanicus appellatus. proximum inde | |
| ostium magnitudinem portus habet qui Vatreni dicitur, | |
| qua Claudius Caesar e Britannia triumphans praegrandi | |
| illa domo verius quam nave intravit Hadriam. hoc ante | 120.1 |
| Eridanum ostium dictum est, ab aliis Spineticum ab urbe | |
| Spina, quae fuit iuxta, praevalens, ut Del<ph>icis creditum | |
| est thesauris, condita a Diomede. auget ibi Padum Va- | |
| trenus amnis ex Forocorneliensi agro. proximum inde | 5 |
| ostium Caprasiae, dein Sagis, dein Volane, quod ante | |
| Olane vocabatur, omnia ea fossa Flavia, quam primi a | |
| Sagi fecere Tusci egesto amnis impetu per transversum | |
| in Atrianorum paludes quae Septem Maria appellantur, | |
| nobili portu oppidi Tuscorum Atriae, a quo Atriaticum | 10 |
| mare ante appellabatur quod nunc Hadriaticum. inde | 121.1 |
| ostia plena Carbonaria, Fossiones ac <Ph>ilistina, quod alii | |
| Tartarum vocant, omnia ex Philistinae fossae abundatione | |
| nascentia, accedentibus Atesi ex Tridentinis Alpibus et | |
| Togisono ex Patavinorum agris. pars eorum et proximum | 5 |
| portum facit Brundulum, sicut Aedronem Meduaci duo ac | |
| fossa Clodia. his se Padus miscet ac per haec effundit, | |
| plerisque, ut in Aegypto Nilus quod vocant Delta, trique- | |
| tram figuram inter Alpes atque oram maris facere pro- | |
| ditus, stadiorum <II> circuitu. pudet a Graecis Italiae ra- | 122.1 |
| tionem mutuari, Metrodorus tamen Scepsius dicit, | |
| quoniam circa fontem arbor multa sit picea, quales Gallice | |
| vocentur padi, hoc nomen accepisse, Ligurum quidem | |
| lingua amnem ipsum Bodincum vocari, quod significet fundo | 5 |
| carentem. cui argumento adest oppidum iuxta Industria | |
| vetusto nomine Bodincomagum, ubi praecipua altitudo | |
| incipit. |