| Non constat sibi in hac parte Graecorum diligentia | 35.54.1 |
| multas post olympiadas celebrando pictores quam statua- | |
| rios ac toreutas, primumque olympiade LXXXX, cum et | |
| Phidian ipsum initio pictorem fuisse tradatur clipeumque | |
| Athenis ab eo pictum, praeterea in confesso sit LXXX | 5 |
| tertia fuisse fratrem eius Panaenum, qui clipeum intus | |
| pinxit Elide Minervae, quam fecerat Colotes, discipulus | |
| Phidiae et ei in faciendo Iove Olympio adiutor. quid? | 55.1 |
| quod in confesso perinde est Bularchi pictoris tabulam, | |
| in qua erat Magnetum proelium, a Candaule, rege Lydiae | |
| Heraclidarum novissimo, qui et Myrsilus vocitatus est, | |
| repensam auro? tanta iam dignatio picturae erat. circa | 5 |
| Romuli id aetatem acciderit necesse est, <et>enim duode- | |
| vicensima olympiade interiit Candaules aut, ut quidam tra- | |
| dunt, eodem anno quo Romulus, nisi fallor, manifesta iam | |
| tunc claritate artis, adeo absolutione. quod si recipi ne- | 56.1 |
| cesse est, simul apparet multo vetustiora principia eosque, | |
| qui monochromatis pinxerint, quorum aetas non traditur, | |
| aliquanto ante fuisse, Hygiaenontem, Dinian, Charmadan | |
| et, qui primus in pictura marem a femina discreverit, | 5 |
| Eumarum Atheniensem, figuras omnes imitari ausum, qui- | |
| que inventa eius excoluerit, Cimonem Cleonaeum. hic | |
| catagrapha invenit, hoc est obliquas imagines, et varie | |
| formare voltus, respicientes suspicientesve vel despicientes; | |
| articulis membra distinxit, venas protulit, praeterque in | 10 |
| vest<i>b<us> rugas et sinus invenit. Panae<n>us quidem frater | 57.1 |
| Phidiae etiam proelium Atheniensium adversus Persas | |
| apud Marathona factum pinxit. adeo iam colorum usus | |
| increbruerat adeoque ars perfecta erat, ut in eo proelio | |
| iconicos duces pinxisse tradatur, Atheniensium Miltiadem, | 5 |
| Callimachum, Cynaegirum, barbarorum Datim, Artaphernen. | |
| quin immo certamen etiam picturae florente eo | 58.1 |
| institutum est Corinthi ac Delphis, primusque omnium | |
| certavit cum Timagora Chalcidense, superatus ab eo Py- | |
| thiis, quod et ipsius Timagorae carmine vetusto apparet, | |
| chronicorum errore non dubio. | 5 |
| Alii quoque post hos clari fuere ante LXXXX olym- | |
| piadem, sicut Polygnotus Thasius, qui primus mulieres | |
| tralucida veste pinxit, capita earum mitris versicoloribus | |
| operuit plurimumque picturae primus contulit, siquidem | |
| instituit os adaperire, dentes ostendere, voltum ab antiquo | 10 |
| rigore variare. huius est tabula in porticu Pompei, quae | 59.1 |
| ante curiam eius fuerat, in qua dubitatur ascendentem | |
| cum clupeo pinxerit an descendentem. hic Delphis aedem | |
| pinxit, hic et Athenis porticum, quae Poecile vocatur, | |
| gratuito, cum partem eius Micon mercede pingeret. vel | 5 |
| maior huic auctoritas, siquidem Amphictyones, quod est | |
| publicum Graeciae concilium, hospitia ei gratuita de- | |
| crevere.—Fuit et alius Micon, qui minoris cognomine | |
| distinguitur, cuius filia Timarete et ipsa pinxit.— |