| LXXXX autem olympiade fuere Aglaophon, Ce- | 35.60.1 |
| phisodorus, Erillus, Euenor, pater Parrhasii et praeceptor | |
| maximi pictoris, de quo suis annis dicemus, omnes iam | |
| inlustres, non tamen in quibus haerere expositio debeat | |
| festinans ad lumina artis, in quibus primus refulsit Apollo- | 5 |
| dorus Atheniensis LXXXXIII olympiade. hic primus species | |
| exprimere instituit primusque gloriam penicillo iure con- | |
| tulit. eius est sacerdos adorans et Aiax fulmine incensus, | |
| quae Pergami spectatur hodie. neque ante eum tabula | |
| ullius ostenditur, quae teneat oculos. | 10 |