| Ab hoc artis fores apertas Zeuxis Heracleotes intravit | 35.61.1 |
| olympiadis LXXXXV anno quarto, audentemque iam ali- | |
| quid penicillum—de hoc enim adhuc loquamur—ad | |
| magnam gloriam perduxit, a quibusdam falso in LXXXVIIII | |
| olympiade positus, cum fuisse necesse est Demophilum | 5 |
| Himeraeum et Nesea Thasium, quoniam utrius eorum | |
| discipulus fuerit ambigitur. in eum Apollodorus supra | 62.1 |
| scriptus versum fecit, artem ipsis ablatam Zeuxim ferre | |
| secum. opes quoque tantas adquisivit, ut in ostentatione | |
| earum Olympiae aureis litteris in palliorum tesseris in- | |
| textum nomen suum ostentaret. postea donare opera sua | 5 |
| instituit, quod nullo pretio satis digno permutari posse | |
| diceret, sicuti Alcmenam Agragantinis, Pana Archelao. | |
| fecit et Penelopen, in qua pinxisse mores videtur, et | 63.1 |
| athletam adeoque in illo sibi placuit, ut versum sub- | |
| scriberet celebrem ex eo, invisurum aliquem facilius | |
| quam imitaturum. magnificus est et Iuppiter eius in | |
| throno adstantibus diis et Hercules infans dracones II | 5 |
| strangulans Alcmena matre coram pavente et Amphitryone. | |
| reprehenditur tamen ceu grandior in capitibus articulis- | 64.1 |
| que, alioqui tantus diligentia, ut Agragantinis facturus ta- | |
| bulam, quam in templo Iunonis Laciniae publice dicarent, | |
| inspexerit virgines eorum nudas et quinque elegerit, ut | |
| quod in quaque laudatissimum esset pictura redderet. | 5 |
| pinxit et monochromata ex albo. aequales eius et aemuli | |
| fuere Timanthes, Androcydes, Eupompus, Parrhasius. | |
| descendisse hic in certamen cum Zeuxide traditur | 65.1 |
| et, cum ille detulisset uvas pictas tanto successu, ut in | |
| scaenam aves advolarent, ipse detulisse linteum pictum | |
| ita veritate repraesentata, ut Zeuxis alitum iudicio tumens | |
| flagitaret tandem remoto linteo ostendi picturam atque | 5 |
| intellecto errore concederet palmam ingenuo pudore, quo- | |
| niam ipse volucres fefellisset, Parrhasius autem se arti- | |
| ficem. fertur et postea Zeuxis pinxisse puerum uvas | 66.1 |
| ferentem, ad quas cum advolassent aves, eadem ingenui- | |
| tate processit iratus operi et dixit: "uvas melius pinxi | |
| quam puerum, nam si et hoc consummassem, aves | |
| timere debuerant." fecit et figlina opera, quae sola in | 5 |
| Ambracia relicta sunt, cum inde Musas Fulvius Nobilior | |
| Romam transferret. Zeuxidis manu Romae Helena est | |
| in Philippi porticibus, et in Concordiae delubro Marsyas | |
| religatus. |