| Parrhasius Ephesi natus et ipse multa contulit. primus | 35.67.1 |
| symmetrian picturae dedit, primus argutias voltus, ele- | |
| gantiam capilli, venustatem oris, confessione artificum in | |
| liniis extremis palmam adeptus. haec est picturae summa | |
| suptilitas. corpora enim pingere et media rerum est | 5 |
| quidem magni operis, sed in quo multi gloriam tulerint; | |
| extrema corporum facere et desinentis picturae modum | |
| includere rarum in successu artis invenitur. ambire enim | 68.1 |
| se ipsa debet extremitas et sic desinere, ut promittat | |
| alia e<t> post se ostendatque etiam quae occultat. hanc ei | |
| gloriam concessere Antigonus et Xenocrates, qui de | |
| pictura scripsere, praedicantes quoque, non solum con- | 5 |
| fitentes; et alias multa graphidis vestigia exstant in tabulis | |
| ac membranis eius, ex quibus proficere dicuntur artifices. | |
| minor tamen videtur sibi comparatus in mediis corporibus | |
| exprimendis. pinxit demon Atheniensium argumento quo- | 69.1 |
| que ingenioso. ostendebat namque varium: iracundum | |
| iniustum inconstantem, eundem exorabilem clementem | |
| misericordem; gloriosum * * * , excelsum humilem, ferocem | |
| fugacemque et omnia pariter. idem pinxit et Thesea, quae | 5 |
| Romae in Capitolio fuit, et nauarchum thoracatum, et in | |
| una tabula, quae est Rhodi, Meleagrum, Herculem, Persea; | |
| haec ibi ter fulmine ambusta neque obliterata hoc ipso | |
| miraculum auget. pinxit et archigallum, quam picturam | 70.1 |
| amavit Tiberius princeps atque, ut auctor est Deculo, | |
| HS <³⁰LX>³⁰ aestimatam cubiculo suo inclusit. pinxit et | |
| Thressam nutricem infantemque in manibus eius et Phi- | |
| liscum et Liberum patrem adstante Virtute, et pueros | 5 |
| duos, in quibus spectatur securitas aetatis et simplicitas, | |
| item sacerdotem adstante puero cum acerra et corona. | |
| sunt et duae picturae eius nobilissimae, hoplites in cer- | 71.1 |
| tamine ita decurrens, ut sudare videatur, alter arma | |
| deponens, ut anhelare sentiatur. laudantur et Aeneas | |
| Castorque ac Pollux in eadem tabula, item Telephus, | |
| Achilles, Agamemnon, Ulixes. fecundus artifex, sed quo | 5 |
| nemo insolentius usus sit gloria artis, namque et co- | |
| gnomina usurpavit habrodiaetum se appellando aliisque | |
| versibus principem artis et eam ab se consummatam, super | |
| omnia Apollinis se radice ortum et Herculem, qui est | |
| Lindi, talem a se pictum, qualem saepe in quiete vidisset, | 10 |
| e<t>, <cum> magnis suffragiis superatus a Timanthe <e>sset | 72.1 |
| Sami in Aiace armorumque iudicio, herois nomine se | |
| moleste ferre dicebat, quod iterum ab indigno victus | |
| esset.—(Pinxit et minoribus tabellis libidines, eo genere | |
| petulantis ioci se reficiens).— | 5 |