| Nam Timanthi vel plurimum adfuit ingenii. eius enim | 35.73.1 |
| est Iphigenia oratorum laudibus celebrata, qua stante ad | |
| aras peritura cum maestos pinxisset omnes praecipueque | |
| patruum et tristitiae omnem imaginem consumpsisset, | |
| patris ipsius voltum velavit, quem digne non poterat | 5 |
| ostendere. sunt et alia ingenii eius exempla, veluti Cy- | 74.1 |
| clops dormiens in parvola tabella, cuius et sic magnitu- | |
| dinem exprimere cupiens pinxit iuxta Satyros thyrso | |
| pollicem eius metientes. atque in unius huius operibus | |
| intellegitur plus semper quam pingitur et, cum sit ars | 5 |
| summa, ingenium tamen ultra artem est. pinxit et heroa | |
| absolutissimi operis, artem ipsam complexus viros pin- | |
| gendi, quod opus nunc Romae in templo Pacis est. |