| Euxinidas hac aetate docuit Aristiden, praeclarum arti- | 35.75.1 |
| ficem, Eupompus Pamphilum, Apellis praeceptorem. est | |
| Eupompi victor certamine gymnico palmam tenens. ipsius | |
| auctoritas tanta fuit, ut diviserit picturam: genera, quae | |
| ante eum duo fuere—Helladicum et Asiaticum appella- | 5 |
| bant—, propter hunc, qui erat Sicyonius, diviso Hella- | |
| dico tria facta sunt, Ionicum, Sicyonium, Atticum. Pam- | 76.1 |
| phili cognatio et proelium ad Phliuntem ac victoria | |
| Atheniensium, item Ulixes in rate. ipse Macedo natione, | |
| sed * * * primus in pictura omnibus litteris eruditus, | |
| praecipue arithmetica et geometria, sine quibus negabat | 5 |
| artem perfici posse, docuit neminem talento minoris— | |
| annuis 𐆖 D—, quam mercedem et Apelles et Melanthius | |
| dedere ei. huius auctoritate effectum est Sicyone primum, | 77.1 |
| deinde in tota Graecia, ut pueri ingenui omnia ante gra- | |
| phicen, hoc est picturam in buxo, docerentur recipere- | |
| turque ars ea in primum gradum liberalium. semper | |
| quidem honos ei fuit, ut ingenui eam exercerent, mox | 5 |
| ut honesti, perpetuo interdicto ne servitia docerentur. | |
| ideo neque in hac neque in toreutice ullius, qui servierit, | |
| opera celebrantur. |