| Verum omnes prius genitos futurosque postea superavit | 35.79.1 |
| Apelles Cous olympiade centesima duodecima. picturae | |
| plura solus prope quam ceteri omnes contulit, volumini- | |
| bus etiam editis, quae doctrinam eam continent. prae- | |
| cipua eius in arte venustas fuit, cum eadem aetate maximi | 5 |
| pictores essent; quorum opera cum admiraretur, omnibus | |
| conlaudatis deesse illam suam venerem dicebat, quam | |
| Graeci χάριτα vocant; cetera omnia contigisse, sed hac | |
| sola sibi neminem parem. et aliam gloriam usurpavit, | 80.1 |
| cum Protogenis opus inmensi laboris ac curae supra | |
| modum anxiae miraretur; dixit enim omnia sibi cum illo | |
| paria esse aut illi meliora, sed uno se praestare, quod | |
| manum de tabula sciret tollere, memorabili praecepto | 5 |
| nocere saepe nimiam diligentiam. fuit autem non minoris | |
| simplicitatis quam artis. Melanthio dispositione cedebat, | |
| Asclepiodoro de mensuris, hoc est quanto quid a quoque | |
| distare deberet. |