| Scitum inter Protogenen et eum quod accidit. ille | 35.81.1 |
| Rhodi vivebat, quo cum Apelles adnavigasset, avidus co- | |
| gnoscendi opera eius fama tantum sibi cogniti, continuo | |
| officinam petiit. aberat ipse, sed tabulam amplae magni- | |
| tudinis in machina aptatam una custodiebat anus. haec | 5 |
| foris esse Protogenen respondit interrogavitque, a quo | |
| quaesitum diceret. "ab hoc," inquit Apelles adreptoque | |
| penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per | |
| tabulam. et reverso Protogeni quae gesta erant anus in- | 82.1 |
| dicavit. ferunt artificem protinus contemplatum subtili- | |
| tatem dixisse Apellen venisse, non cadere in alium tam | |
| absolutum opus; ipsumque alio colore tenuiorem lineam | |
| in ipsa illa duxisse abeuntemque praecepisse, si redisset | 5 |
| ille, ostenderet adiceretque hunc esse quem quaereret. | |
| atque ita evenit. revertit enim Apelles et vinci erube- | |
| scens tertio colore lineas secuit nullum relinquens am- | |
| plius subtilitati locum. at Protogenes victum se confessus | 83.1 |
| in portum devolavit hospitem quaerens, placuitque sic | |
| eam tabulam posteris tradi omnium quidem, sed artificum | |
| praecipuo miraculo. consumptam eam priore incendio | |
| Caesaris domus in Palatio audio, spectatam <Rh>o<d>i ante, | 5 |
| spatiose nihil aliud continentem quam lineas visum effu- | |
| gientes, inter egregia multorum opera inani similem et | |
| eo ipso allicientem omnique opere nobiliorem. |