| Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo numquam tam | 35.84.1 |
| occupatum diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret | |
| artem, quod ab eo in proverbium venit. idem perfecta | |
| opera proponebat in pergula transeuntibus atque, ipse post | |
| tabulam latens, vitia quae notarentur auscultabat, vulgum | 5 |
| diligentiorem iudicem quam se praeferens; feruntque re- | 85.1 |
| prehensum a sutore, quod in crepidis una pauciores intus | |
| fecisset ansas, eodem postero die superbo emendatione | |
| pristinae admonitionis cavillante circa crus, indignatum | |
| prospexisse denuntiantem, ne supra crepidam sutor iudi- | 5 |
| caret, quod et ipsum in proverbium abiit. fuit enim et | |
| comitas illi, propter quam gratior Alexandro Magno fre- | |
| quenter in officinam ventitanti—nam, ut diximus, ab | |
| alio se pingi vetuerat edicto—, sed in officina imperite | |
| multa disserenti silentium comiter suadebat, rideri eum | 10 |
| dicens a pueris, qui colores tererent. tantum erat auctori- | 86.1 |
| tati iuris in regem alioqui iracundum. quamquam Alexander | |
| honorem ei clarissimo perhibuit exemplo. namque cum | |
| dilectam sibi e pallacis suis praecipue, nomine Pancaspen, | |
| nudam pingi ob admirationem formae ab Apelle iussisset | 5 |
| eumque, dum paret, captum amore sensisset, dono dedit | |
| e<i>, magnus animo, maior imperio sui nec minor hoc facto | |
| quam victoria alia, qu<i>a ipse se vicit, nec torum tantum | 87.1 |
| suum, sed etiam adfectum donavit artifici, ne dilectae qui- | |
| dem respectu motus, cum modo regis ea fuisset, modo | |
| pictoris esset. sunt qui Venerem anadyomenen ab illo | |
| pictam exemplari putent. Apelles et in aemulis benignus | 5 |
| Protogeni dignationem primus Rhodi constituit. sordebat | 88.1 |
| suis, ut plerumque domestica, percontantique, quanti li- | |
| ceret opera effecta, parvum nescio quid dixerat, at ille | |
| quinquagenis talentis poposcit famamque dispersit, se | |
| emere, ut pro suis venderet. ea res concitavit Rhodios | 5 |
| ad intellegendum artificem, nec nisi augentibus pretium | |
| cessit. | |
| Imagine<s> adeo similitudinis indiscretae pinxit, ut— | |
| incredibile dictu—Apio grammaticus scriptum reli- | |
| querit, quendam ex facie hominum divinantem, quos | 10 |
| metoposcopos vocant, ex iis dixisse aut futurae mortis | |
| annos aut praeteritae <vitae>. non fuerat ei gratia in comi- | 89.1 |
| tatu Alexandri cum Ptolemaeo, quo regnante Alexandriam | |
| vi tempestatis expulsus, subornato fraude aemulorum plano | |
| regio invitatus, ad cenam venit indignantique Ptolemaeo | |
| et vocatores suos ostendenti, ut diceret, a quo eorum in- | 5 |
| vitatus esset, arrepto carbone extincto e foculo imaginem | |
| in pariete delineavit, adgnoscente voltum plani rege in- | |
| choatum protinus. pinxit et Antigoni regis imaginem altero | 90.1 |
| lumine orba<ti> primus excogitata ratione vitia condendi; | |
| obliquam namque fecit, ut, quod deerat corpori, picturae | |
| deesse potius videretur, tantumque eam partem e facie | |
| ostendit, quam totam poterat ostendere. sunt inter opera | 5 |
| eius et exspirantium imagines. quae autem nobilissima | |
| sint, non est facile dictu. Venerem exeuntem e mari divus | 91.1 |
| Augustus dicavit in delubro patris Caesaris, quae anadyo- | |
| mene vocatur, versibus Graecis ta<nt>opere dum laudatur, | |
| <aevis> vict<a>, sed inlustrat<a>. cuius inferiorem partem cor- | |
| ruptam qui reficeret non potuit reperiri, verum ipsa in- | 5 |
| iuria cessit in gloriam artificis. consenuit haec tabula | |
| carie, aliamque pro ea substituit Nero in principatu suo | |
| Dorothei manu. Apelles inchoaverat et aliam Venerem | 92.1 |
| Coi, superaturus etiam illam suam priorem. invidit mors | |
| peracta parte, nec qui succederet operi ad praescripta | |
| liniamenta inventus est. pinxit et Alexandrum Magnum | |
| fulmen tenentem in templo Ephesiae Dianae viginti ta- | 5 |
| lentis auri. digiti eminere videntur et fulmen extra ta- | |
| bulam esse—legentes meminerint omnia ea quattuor | |
| coloribus facta—; manipretium eius tabulae in nummo | |
| aureo mensura accepit, non numero. pinxit et megabyzi, | 93.1 |
| sacerdotis Dianae Ephesiae, pompam, Clitum cum equo | |
| ad bellum festinantem, galeam poscenti armigerum porri- | |
| gentem. Alexandrum et Philippum quotiens pinxerit, | |
| enumerare supervacuum est. mirantur eius Habronem | 5 |
| Sami; Menandrum, regem Cariae, Rhodi, item Antaeum; | |
| Alexandreae Gorgosthenen tragoedum; Romae Castorem | |
| et Pollucem cum Victoria et Alexandro Magno, item Belli | |
| imaginem restrictis ad terga manibus, Alexandro in curru | |
| triumphante. quas utrasque tabulas divus Augustus in | 94.1 |
| fori sui celeberrimis partibus dicaverat simplicitate mode- | |
| rata; divus Claudius pluris existimavit utrisque excisa | |
| Alexandri facie divi Augusti imagines addere. eiusdem | |
| arbitrantur manu esse et in <Di>anae templo Herculem | 5 |
| aversum, ut, quod est difficillimum, faciem eius ostendat | |
| verius pictura quam promittat. pinxit et heroa nudum | |
| eaque pictura naturam ipsam provocavit. est et equus | 95.1 |
| eius, sive fuit, pictus in certamine, quo iudicium ad mutas | |
| quadripedes provocavit ab hominibus. namque ambitu | |
| praevalere aemulos sentiens singulorum picturas inductis | |
| equis ostendit: Apellis tantum equo adhinnivere, idque et | 5 |
| postea semper evenit, ut experimentum artis illud osten- | |
| taretur. fecit et Neoptolemum ex equo adversus Persas, | 96.1 |
| Archelaum cum uxore et filia, Antigonum thoracatum cum | |
| equo incedentem. peritiores artis praeferunt omnibus eius | |
| operibus eundem regem sedentem in equo et Dianam | |
| sacrificantium virginum choro mixtam, quibus vicisse | 5 |
| Homeri versus videtur id ipsum describentis. pinxit et | |
| quae pingi non possunt, tonitrua, fulgetra fulguraque; | |
| Bronten, Astrapen et Ceraunobolian appellant.—Inventa | 97.1 |
| eius et ceteris profuere in arte; unum imitari nemo | |
| potuit, quod absoluta opera atramento inlinebat ita tenui, | |
| ut id ipsum, <cum> repercussum claritatis colorum <omn>ium | |
| excitaret custodiretque a pulvere et sordibus, ad manum | 5 |
| intuenti demum appareret, sed et <l>um<inum> ratione magna, | |
| ne claritas colorum aciem offenderet veluti per lapidem | |
| specularem intuentibus et e longinquo eadem res nimis | |
| floridis coloribus austeritatem occulte daret. |