| Aequalis eius fuit Aristides Thebanus. is omnium | 35.98.1 |
| primus animum pinxit et sensus hominis expressit, quae | |
| vocant Graeci ἤθη, item perturbationes, durior paulo in | |
| coloribus. huius opera * * * oppido capto ad matris | |
| morientis ex volnere mammam adrepens infans, intellegi- | 5 |
| turque sentire mater et timere, ne emortuo <e> lacte san- | |
| guinem lambat. quam tabulam Alexander Magnus trans- | |
| tulerat Pellam in patriam suam. idem pinxit proelium | 99.1 |
| cum Persis, centum homines tabula ea conplexus pactus- | |
| que in singulos mnas denas a tyranno Elatensium Mna- | |
| sone. pinxit et currentes quadrigas et supplicantem paene | |
| cum voce et venatores cum captura et Leontion Epicuri | 5 |
| et anapauomenen propter fratris amorem, item Liberum | |
| et Ariadnen spectatos Romae in aede Cereris, tragoedum | |
| et puerum in Apollinis, cuius tabulae gratia interiit pictoris | 100.1 |
| inscitia, cui tergendam eam mandaverat M. Iunius praetor | |
| sub die ludorum Apollinarium. spectata est et in aede | |
| Fidei in Capitolio senis cum lyra puerum docentis. pinxit | |
| et aegrum sine fine laudatum tantumque arte valuit, ut | 5 |
| Attalus rex unam tabulam eius centum talentis emisse | |
| tradatur. |