| Simul, ut dictum est, et Protogenes floruit. patria | 35.101.1 |
| ei Caunus, gentis Rhodiis subiectae. summa paupertas | |
| initio artisque summa intentio et ideo minor fertilitas. | |
| quis eum docuerit, non putant constare; quidam et naves | |
| pinxisse usque ad quinquagensimum annum; argumentum | 5 |
| esse, quod cum Athenis celeberrimo loco Minervae de- | |
| lubri propylon pingeret, ubi fecit nobilem Paralum et | |
| Hammoniada, quam quidam Nausicaan vocant, adiecerit | |
| parvolas naves longas in iis, quae pictores parergia ap- | |
| pellant, ut appareret, a quibus initiis ad arcem ostenta- | 10 |
| tionis opera sua pervenissent. palmam habet tabularum | 102.1 |
| eius Ialysus, qui est Romae dicatus in templo Pacis. | |
| cum pingeret eum, traditur madidis lupinis vixisse, quo- | |
| niam <sic> simul et famem sustineret et sitim nec sensus | |
| nimia dulcedine obstrueret. huic picturae quater colorem | 5 |
| induxit c<eu> tr<i>a subsidia iniuriae et vetustatis, ut dece- | |
| dente superiore inferior succederet. est in ea canis mire | |
| factus, ut quem pariter et casus pinxerit. non iudicabat | |
| se in eo exprimere spumam anhelantis, cum in reliqua | |
| parte omni, quod difficillimum erat, sibi ipse satisfecisset. | 10 |
| displicebat autem ars ipsa: nec minui poterat et vide- | 103.1 |
| batur nimia ac longius a veritate discedere, spumaque | |
| pingi, non ex ore nasci. anxio animi cruciatu, cum in | |
| pictura verum esse, non verisimile vellet, absterserat sae- | |
| pius mutaveratque penicillum, nullo modo sibi adprobans. | 5 |
| postremo iratus arti, quod intellegeretur, spongeam inpegit | |
| inviso loco tabulae. et illa reposuit ablatos colores qua- | |
| liter cura optaverat, fecitque in pictura fortuna naturam. | |
| hoc exemplo eius similis et Nealcen successus spumae | 104.1 |
| equi similiter spongea inpacta secutus dicitur, cum pin- | |
| geret poppyzonta retinentem eum. ita Protogenes mon- | |
| stravit et fortunam. propter hunc Ialysum, ne cremaret | |
| tabulam, Demetrius rex, cum ab ea parte sola posset | 5 |
| Rhodum capere, non incendit, parcentemque picturae fugit | |
| occasio victoriae. erat tunc Protogenes in suburbano suo | 105.1 |
| hortulo, hoc est Demetrii castris, neque interpellatus | |
| proeliis incohata opera intermisit omnino nisi accitus a | |
| rege, interrogatusque, qua fiducia extra muros ageret, re- | |
| spondit scire se cum Rhodiis illi bellum esse, non cum | 5 |
| artibus. disposuit rex in tutelam eius stationes, gaudens | |
| quod manus servaret, quibus pepercerat, et, ne saepius | |
| avocaret, ultro ad eum venit hostis relictisque victoriae | |
| suae votis inter arma et murorum ictus spectavit arti- | |
| ficem; sequiturque tabulam illius temporis haec fama, | 10 |
| quod eam Protogenes sub gladio pinxerit: Satyrus hic | 106.1 |
| est, quem anapauomenon vocant, ne quid desit temporis | |
| eius securitati, tenentem tibias. fecit et Cydippen <et> | |
| Tlepolemum, Philiscum, tragoediarum scriptorem, medi- | |
| tantem et athletam et Antigonum regem, matrem Aristo- | 5 |
| telis philosophi, qui ei suadebat, ut Alexandri Magni opera | |
| pingeret propter aeternitatem rerum—impetus animi et | |
| quaedam artis libido in haec potius eum tulere—; no- | |
| vissime pinxit Alexandrum ac Pana. fecit et signa ex | |
| aere, ut diximus. | 10 |