| His adnumerari debet et Nicomachus, Aristi<d>i<s> filius | 35.108.1 |
| ac discipulus. pinxit raptum Proserpinae, quae tabula | |
| fuit in Capitolio in Minervae delubro supra aediculam | |
| Iuventatis, et in eodem Capitolio, quam Plancus imperator | |
| posuerat, Victoria quadrigam in sublime rapiens. Ulixi | 5 |
| primus addidit pilleum. pinxit et Apollinem ac Dianam, | |
| deumque matrem in leone sedentem, item nobiles Bacchas | 109.1 |
| obreptantibus Satyris, Scyllamque, quae nunc est Romae | |
| in templo Pacis. nec fuit alius in ea arte velocior. tra- | |
| dunt namque conduxisse pingendum ab Aristrato, Sicyo- | |
| niorum tyranno, quod is faciebat Telesti poetae moni- | 5 |
| mentum praefinito die, intra quem perageretur, nec multo | |
| ante venisse, tyranno in poenam accenso, paucisque diebus | |
| absolvisse et celeritate et arte mira.—Discipulos habuit | 110.1 |
| Aristonem fratrem et Aristiden filium et Philoxenum Ere- | |
| trium, cuius tabula nullis postferenda, Cassandro regi picta, | |
| continuit Alexandri proelium cum Dario. idem pinxit et | |
| lasciviam, in qua tres Sileni comissantur. hic celeritatem | 5 |
| praeceptoris secutus breviores etiamnum quasdam picturae | |
| conpendiarias invenit.—Adnumeratur his et Nicophanes, | 111.1 |
| elegans ac concinnus ita, ut venustate ei pauci conparen- | |
| tur; cothurnus et gravitas artis multum a Zeuxide et | |
| Apelle abest.—(Apellis discipulus Perseus, ad quem de | |
| hac arte scripsit, huius fuerat aetatis).—Aristidis The- | 5 |
| bani discipuli fuerunt et filii Niceros et Ariston, cuius | |
| est Satyrus cum scypho coronatus, discipuli Antorides et | |
| Euphranor, de quo mox dicemus. |