| Namque subtexi par est minoris picturae cele- | 35.112.1 |
| bres in penicillo, e quibus fuit Piraeicus arte paucis post- | |
| ferendus: proposito nescio an dist<in>xerit se, quoniam hu- | |
| milia quidem secutus humilitatis tamen summam adeptus | |
| est gloriam. tonstrinas sutrinasque pinxit et asellos et | 5 |
| obsonia ac similia, ob haec cognominatus rhyparographos, | |
| in iis consummatae voluptatis, quippe eae pluris veniere | |
| quam maximae multorum. e diverso "Maeniana," inquit | 113.1 |
| Varro, "omnia operiebat Serapionis tabula sub | |
| Veteribus." hic scaenas optime pinxit, sed hominem | |
| pingere non potuit. contra Dionysius nihil aliud quam | |
| homines pinxit, ob id anthropographos cognominatus. | 5 |
| parva et Callicles fecit, item Calates comicis tabellis, | 114.1 |
| utraque Antiphilus. namque et Hesionam nobilem pinxit | |
| et Alexandrum ac Philippum cum Minerva, qui sunt in | |
| schola in Octaviae porticibus, et in Philippi Liberum | |
| patrem, Alexandrum puerum, Hippolytum tauro emisso | 5 |
| expavescentem, in Pompeia vero Cadmum et Europen. | |
| idem iocosis nomine Gryllum deridiculi habitus pinxit, | |
| unde id genus picturae grylli vocantur. ipse in Aegypto | |
| natus didicit a Ctesidemo. |