| Decet non sileri et Ardeatis templi pictorem, prae- | 35.115.1 |
| sertim civitate donatum ibi et carmine, quod est in ipsa | |
| pictura his versibus: | |
| "Dignis digna. Loco picturis condecoravit | |
| reginae Iunonis supremi coniugis templum | 5 |
| Plautius Marcus, cluet Asia lata esse oriundus, | |
| quem nunc et post semper ob artem hanc Ar- | |
| dea laudat," | |
| eaque sunt scripta antiquis litteris Latinis, non fraudand<a> | 116.1 |
| et Studio divi Augusti aetate, qui primus instituit amoe- | |
| nissimam parietum picturam, villas et porticus ac topiaria | |
| opera, lucos, nemora, colles, piscinas, euripos, amnes, | |
| litora, qualia quis optaret, varias ibi obambulantium spe- | 5 |
| cies aut navigantium terraque villas adeuntium asellis aut | |
| vehiculis, iam piscantes, aucupantes aut venantes aut etiam | |
| vindemiantes. sunt in eius exemplaribus nobiles palustri | 117.1 |
| accessu villae, succollatis sponsione mulieribus labantes, | |
| trepidis quae feruntur, plurimae praeterea tales argutiae | |
| facetissimi salis. idem subdialibus maritimas urbes pin- | |
| gere instituit, blandissimo aspectu minimoque inpendio. | 5 |
| sed nulla gloria artificum est nisi qui tabulas pinxere. | 118.1 |
| eo venerabilior antiquitatis prudentia apparet. non enim | |
| parietes excolebant dominis tantum nec domos uno in | |
| loco mansuras, quae ex incendiis rapi non possent. casa | |
| Protogenes contentus erat in hortulo suo; nulla in Apellis | 5 |
| tectoriis pictura erat. nondum libebat parietes totos tin- | |
| guere; omnium eorum ars urbibus excubabat, pictorque | |
| res communis terrarum erat.—Fuit et Arellius Romae | 119.1 |
| celeber paulo ante divum Augustum, ni flagitio insigni | |
| corrupisset artem, semper ei lenocinans feminae, cuius | |
| amore flagra<ret>, et ob id deas pingens, sed dilectarum | |
| imagine. itaque in pictura eius scorta numerabantur. | 5 |
| fuit et nuper gravis ac severus idemque floridis <t>umidus | 120.1 |
| pictor Famulus. huius erat Minerva spectantem spectans, | |
| quacumque aspiceretur. paucis diei horis pingebat, id | |
| quoque cum gravitate, quod semper togatus, quamquam | |
| in machinis. carcer eius artis domus aurea fuit, et ideo | 5 |
| non extant exempla alia magnopere. post eum fuere in | |
| auctoritate Cornelius Pinus et Attius Priscus, qui Honoris | |
| et Virtutis aedes Imperatori Vespasiano Augusto restituenti | |
| pinxerunt, Priscus antiquis similior.—Non | 121.1 |
| est omittenda in picturae mentione celebris circa Lepi- | |
| dum fabula, siquidem in triumviratu quodam loco deductus | |
| a magistratibus in nemorosum hospitium minaciter cum | |
| iis postero die expostulavit somnum ademptum sibi volu- | 5 |
| crum concentu; at illi draconem in longissima membrana | |
| depictum circumdedere luco, eoque terrore aves tunc | |
| siluisse narratur et postea posse compesci. |