| Ceris pingere ac picturam inurere quis primus | 35.122.1 |
| excogitaverit, non constat. quidam Aristidis inventum | |
| putant, postea consummatum a Praxitele; sed aliquanto | |
| vetustiores encaustae picturae exstitere, ut Polygnoti et | |
| Nicanoris, Mnesilai Pariorum. Elasippus quoque Aeginae | 5 |
| picturae suae inscripsit ἐνέκαεν, quod profecto non fe- | |
| cisset nisi encaustica inventa. Pamphilus quoque, | 123.1 |
| Apellis praeceptor, non pinxisse solum encausta, sed etiam | |
| docuisse traditur Pausian Sicyonium, primum in hoc genere | |
| nobilem. Bryetis filius hic fuit eiusdemque primo disci- | |
| pulus. pinxit et ipse penicillo parietes Thespi<i>s, cum | 5 |
| reficerentur quondam a Polygnoto picti, multumque com- | |
| paratione superatus existimabatur, quoniam non suo genere | |
| certasset. idem et lacunaria primus pingere instituit, nec | 124.1 |
| camaras ante eum taliter adornari mos fuit; parvas pingebat | |
| tabellas maximeque pueros. hoc aemuli interpretabantur | |
| facere eum, quoniam tarda picturae ratio esset illa. quam | |
| ob rem daturus e<i> celeritatis famam absolvit uno die | 5 |
| tabellam, quae vocata est hemeresios, puero picto. amavit | 125.1 |
| in iuventa Glyceram municipem suam, inventricem coro- | |
| narum, certandoque imitatione eius ad numerosissimam | |
| florum varietatem perduxit artem illam. postremo pinxit | |
| et ipsam sedentem cum corona, quae e nobilissimis tabula | 5 |
| est, appellata stephanoplocos, ab aliis stephanopolis, quo- | |
| niam Glycera venditando coronas sustentaverat paupertatem. | |
| huius tabulae exemplar, quod apographon vocant, L. Lu- | |
| cullus duobus talentis emit * * * Dionysius Athenis. Pausias | 126.1 |
| autem fecit et grandes tabulas, sicut spectatam in Pompei | |
| porticu boum immolationem. eam primus invenit picturam, | |
| quam postea imitati sunt multi, aequavit nemo. ante omnia, | |
| cum longitudinem bovis ostendi vellet, adversum eum | 5 |
| pinxit, non traversum, et abunde intellegitur amplitudo. | |
| dein, cum omnes, quae volunt eminentia videri, candi- | 127.1 |
| canti faciant colore, quae condunt, nigro, hic totum bovem | |
| atri coloris fecit umbraeque corpus ex ipsa dedit, magna | |
| prorsus arte in aequo extantia ostendente et in confracto | |
| solida omnia. Sicyone et hic vitam egit, diuque illa fuit | 5 |
| patria picturae. tabulas inde e publico omnes propter | |
| aes alienum civitatis addictas Scauri aedilitas Romam | |
| transtulit. |