| Post eum eminuit longe ante omnes Euphranor Isthmius | 35.128.1 |
| olympiade CIIII, idem qui inter fictores dictus est nobis. | |
| fecit et colossos et marmorea et typos scalpsit, docilis ac | |
| laboriosus ante omnes et in quocumque genere excellens | |
| ac sibi aequalis. hic primus videtur expressisse dignitates | 5 |
| heroum et usurpasse symmetrian, sed fuit in universitate | |
| corporum exilior et capitibus articulisque grandior. volu- | 129.1 |
| mina quoque composuit de symmetria et coloribus. opera | |
| eius sunt equestre proelium, XII dei, Theseus, in quod | |
| dixit eundem apud Parrhasium rosa pastum esse, suum | |
| vero carne. nobilis eius tabula Ephesi est, Ulixes simu- | 5 |
| lata insania bovem cum equo iungens et palliati cogi- | |
| tantes, dux gladium condens. |