| Eodem tempore fuere Cydias, cuius tabulam Argonautas | 35.130.1 |
| HS CXXXXIIII Hortensius orator mercatus est eique aedem | |
| fecit in Tusculano suo, Euphranoris autem discipulus Anti- | |
| dotus. huius est clipeo dimicans Athenis et luctator tubicen- | |
| que inter pauca laudatus. ipse diligentior quam numero- | 5 |
| sior et in coloribus severus maxime inclaruit discipulo | |
| Nicia Atheniense, qui diligentissime mulieres pinxit. lumen | 131.1 |
| et umbras custodiit atque ut eminerent e tabulis picturae | |
| maxime curavit. oper<um> eius Nemea advecta ex Asia Ro- | |
| mam a Silano, quam in curia diximus positam, item Liber | |
| pater in aede Concordiae, Hyacinthus, quem Caesar Augustus | 5 |
| delectatus eo secum deportavit Alexandrea capta, et ob id | |
| Tiberius Caesar in templo eius dicavit hanc tabulam et | |
| Danaen, Ephesi vero est mega<b>y<z>i, sacerdotis Ephesiae | 132.1 |
| Dianae, sepulchrum, Athenis necyomantea Homeri. hanc | |
| vendere Attalo regi noluit talentis LX potiusque patriae | |
| suae donavit abundans opibus. fecit et grandes picturas, | |
| in quibus sunt Calypso et Io et Andromeda; Alexander | 5 |
| quoque in Pompei porticibus praecellens et Calypso sedens | |
| huic <e>idem adscribuntur. quadriped<u>m prosperrime canes | 133.1 |
| expressit. hic est Nicias, de quo dicebat Praxiteles inter- | |
| rogatus, quae maxime opera sua probaret in marmoribus: | |
| "quibus Nicias manum admovisset;" tantum circum- | |
| litioni eius tribuebat. non satis discernitur, alium eodem | 5 |
| nomine an hunc eundem quidam faciant olympiade CXII. |