His adnumerari debet et Nicomachus, Aristi<d>i<s> filius
|
35.108.1
|
ac discipulus. pinxit raptum Proserpinae, quae tabula
|
|
fuit in Capitolio in Minervae delubro supra aediculam
|
|
Iuventatis, et in eodem Capitolio, quam Plancus imperator
|
|
posuerat, Victoria quadrigam in sublime rapiens. Ulixi
|
5
|
primus addidit pilleum. pinxit et Apollinem ac Dianam,
|
|
deumque matrem in leone sedentem, item nobiles Bacchas
|
109.1
|
obreptantibus Satyris, Scyllamque, quae nunc est Romae
|
|
in templo Pacis. nec fuit alius in ea arte velocior. tra-
|
|
dunt namque conduxisse pingendum ab Aristrato, Sicyo-
|
|
niorum tyranno, quod is faciebat Telesti poetae moni-
|
5
|
mentum praefinito die, intra quem perageretur, nec multo
|
|
ante venisse, tyranno in poenam accenso, paucisque diebus
|
|
absolvisse et celeritate et arte mira.—Discipulos habuit
|
110.1
|
Aristonem fratrem et Aristiden filium et Philoxenum Ere-
|
|
trium, cuius tabula nullis postferenda, Cassandro regi picta,
|
|
continuit Alexandri proelium cum Dario. idem pinxit et
|
|
lasciviam, in qua tres Sileni comissantur. hic celeritatem
|
5
|
praeceptoris secutus breviores etiamnum quasdam picturae
|
|
conpendiarias invenit.—Adnumeratur his et Nicophanes,
|
111.1
|
elegans ac concinnus ita, ut venustate ei pauci conparen-
|
|
tur; cothurnus et gravitas artis multum a Zeuxide et
|
|
Apelle abest.—(Apellis discipulus Perseus, ad quem de
|
|
hac arte scripsit, huius fuerat aetatis).—Aristidis The-
|
5
|
bani discipuli fuerunt et filii Niceros et Ariston, cuius
|
|
est Satyrus cum scypho coronatus, discipuli Antorides et
|
|
Euphranor, de quo mox dicemus.
|
|