| Pausiae filius et discipulus Aristolaus e severissimis | 35.137.1 |
| pictoribus fuit, cuius sunt Epaminondas, Pericles, Media, | |
| Virtus, Theseus, imago Atticae plebis, boum immolatio.— | |
| Sunt quibus et Nicophanes, eiusdem Pausiae discipulus, | |
| placeat diligentia, quam intellegant soli artifices, alias durus | 5 |
| in coloribus et sile multus. nam Socrates iure omnibus | |
| placet; tales sunt eius cum Aesculapio filiae Hygi<a>, Aegle, | |
| Panac<e>a, Ias<o> et piger, qui appellatur Ocnos, spartum | |
| torquens, quod asellus adrodit. |