| Hactenus indicatis proceribus in utroque genere non | 35.138.1 |
| silebuntur et primis proximi: Aristoclides, qui pinxit aedem | |
| Apollinis Delphis. Antiphilus puero ignem conflante lau- | |
| datur ac pulchra alias domo splendescente ipsiusque pueri | |
| ore, item lanificio, in quo properant omnium mulierum | 5 |
| pensa, Ptolemaeo venante, sed nobilissimo Satyro cum | |
| pelle pantherina, quem aposcopeuonta appellant, Aristo- | |
| phon Anca<eo> vulnerato ab apro cum socia doloris Asty- | |
| pal<a>e<a> numerosaque tabula, in qua sunt Priamus, Helena, | |
| Credulitas, Ulixes, Deiphobus, Dolus. Androbius pinxit | 139.1 |
| Scyllum ancoras praecidentem Persicae classis, Artemon | |
| Danaen mirantibus eam praedonibus, reginam Stratonicen, | |
| Herculem et Deianiram, nobilissimas autem, quae sunt in | |
| Octaviae operibus, Herculem ab Oeta monte Doridos exusta | 5 |
| mortalitate consensu deorum in caelum euntem, Laome- | |
| dontis circa Herculem et Neptunum historiam; Alcimachus | |
| Dioxippum, qui pancratio Olympiae citra pu<lv>eris iactum, | |
| quod vocant ἀκονιτί, vicit; Coenus stemmata. Ctesi- | 140.1 |
| lochus, Apellis discipulus, petulanti pictura innotuit, Iove | |
| Liberum parturiente depicto mitrato et muliebriter in- | |
| gemescente inter obstetricia dearum, Cleon Cadmo, Ctesi- | |
| demus Oechaliae expugnatione, Laodamia, Ctesi<cl>es reginae | 5 |
| Stratonices iniuria. nullo enim honore exceptus ab ea | |
| pinxit volutantem cum piscatore, quem reginam amare | |
| sermo erat, eamque tabulam in portu Ephesi proposuit, | |
| ipse velis raptus. regina tolli vetuit, utriusque simili- | |
| tudine mire expressa. Cratinus comoed<o>s Athenis in | 10 |
| pompeo pinxit; Eutychides bigam: regit Victoria. Eudorus | 141.1 |
| scaena spectatur—idem et ex aere signa fecit—, Hippys | |
| Neptuno et Victoria. Habron amicam et Concordiam pinxit | |
| et deorum simulacra, Leontiscus Aratum victorem cum | |
| tropaeo, psaltriam, Leon Sappho, Nearchus Venerem inter | 5 |
| Gratias et Cupidines, Herculem tristem insaniae p<a>eni- | |
| tentia, Nealces Venerem, ingeniosus et sollers, * * * ime | 142.1 |
| siquidem, cum proelium navale Persarum et Aegyptiorum | |
| pinxisset, quod in Nilo [cuius est aqua maris similis] | |
| factum volebat intellegi, argumento declaravit quod arte | |
| non poterat: asellum enim bibentem in litore pinxit et | 5 |
| crocodilum insidiantem ei; Oenias syngenicon, Philiscus | 143.1 |
| officinam pictoris ignem conflante puero, Phalerion Scyllam, | |
| Simonides Agatharchum et Mnemosynen, Simus iuvenem | |
| requiescentem, officinam fullonis quinquatrus celebrantem, | |
| idemque Nemesim egregiam, Theorus <s>e inungentem, idem | 144.1 |
| ab Oreste matrem et Aegisthum interfici, bellumque Ilia- | |
| cum pluribus tabulis, quod est Romae in Philippi porti- | |
| cibus, et Cassandram, quae est in Concordiae delubro, | |
| Leontium Epicuri cogitantem, Demetrium regem, Theon | 5 |
| Orestis insaniam, Thamyram citharoedum, Tauriscus disco- | |
| bolum, Clytaemestram, Paniscon, Polynicen regnum repe- | |
| tentem et Capanea. |