| Non omittetur inter hos insigne exemplum. namque | 35.145.1 |
| Erigonus, tritor colorum Nealcae pictoris, in tantum ipse | |
| profecit, ut celebrem etiam discipulum reliquerit Pasiam, | |
| fratrem Aeginetae fictoris. illud vero perquam rarum ac | |
| memoria dignum est, suprema opera artificum in<p>erfectas- | 5 |
| que tabulas, sicut Irim Aristidis, Tyndaridas Nicomachi, | |
| Mediam Timomachi et quam diximus Venerem Apellis, in | |
| maiore admiratione esse quam perfecta, quippe in iis | |
| liniamenta reliqua ipsaeque cogitationes artificum spectan- | |
| tur, atque in lenocinio commendationis dolor est manus, | 10 |
| cum id ageret, exstinctae. |