| Plastae laudatissimi fuere Damophilus et Gorga- | 35.154.1 |
| sus, iidem pictores, qui Cereris aedem Romae ad circum | |
| maximum utroque genere artis suae excoluerant, versibus | |
| inscriptis Graece, quibus significarent ab dextra opera | |
| Damophili esse, ab laeva Gorgasi. ante hanc aedem | 5 |
| Tuscanica omnia in aedibus fuisse auctor est Varro, et | |
| ex hac, cum reficeretur, crustas parietum excisas tabulis | |
| marginatis inclusas esse, item signa ex fastigiis dispersa. | |
| fecit et Chalcosthenes cruda opera Athenis, qui locus ab | 155.1 |
| officina eius Ceramicos appellatur. M. Varro tradit sibi | |
| cognitum Romae Possim nomine, a quo facta poma et | |
| uvas <n>em<o> pos<s>e<t> aspectu discernere a veris. idem | |
| magnificat Arcesilaum, L. Luculli familiarem, cuius pro- | 5 |
| plasmata pluris venire solita artificibus ipsis quam aliorum | |
| opera; ab hoc factam Venerem Genetricem in foro Cae- | 156.1 |
| saris et, priusquam absolveretur, festinatione dedicandi | |
| positam; eidem a Lucullo HS <³⁰X>³⁰ signum Felicitatis loca- | |
| tum, cui mors utriusque inviderit; Octavio equiti Romano | |
| cratera facere volenti exemplar e gypso factum talento. | 5 |
| laudat et Pasitelen, qui plasticen matrem caelaturae et | |
| statuariae scalpturaeque dixit et, cum esset in omnibus | |
| iis summus, nihil umquam fecit ante quam finxit. prae- | 157.1 |
| terea elaboratam hanc artem Italiae et maxime Etruriae; | |
| Vulcam Veis accitum, cui locaret Tarquinius Priscus Iovis | |
| effigiem in Capitolio dicandam; fictilem eum fuisse et | |
| ideo miniari solitum; fictiles in fastigio templi eius quadri- | 5 |
| gas, de quibus saepe diximus; ab hoc eodem factum Her- | |
| culem, qui hodieque materiae nomen in urbe retinet. hae | |
| enim tum effigies deorum erant lautissimae, nec p<a>enitet | |
| nos illorum, qui tales eos coluere; aurum enim et ar- | |
| gentum ne diis quidem conficiebant. durant etiam | 158.1 |
| nunc plerisque in locis talia simulacra; fastigia quidem | |
| templorum etiam in urbe crebra et municipiis, mira | |
| caelatura et arte suique firmitate, sanctiora auro, certe | |
| innocentiora. | 5 |
| In sacris quidem etiam inter has opes hodie non | |
| murrinis crystallinisve, sed fictilibus prolibatur simpulis, | |
| inenarrabili Terrae benignitate, si quis singula aestimet, | |
| etiam ut omittantur in frugum, vini, pomorum, herbarum | 159.1 |
| et fruticum, medicamentorum, metallorum generibus bene- | |
| ficia eius, quae adhuc diximus. <n>eque adsiduitate satiant | |
| figlinarum opera, doliis ad vina excogitatis, ad aquas | |
| tubulis, ad balineas mammatis, ad tecta imbricibus, | 5 |
| coctilibus laterculis fundamentisque aut quae rota fiunt, | |
| propter quae Numa rex septimum collegium figulorum | |
| instituit. quin et defunctos sese multi fictilibus soliis | 160.1 |
| condi maluere, sicut M. Varro, Pythagorio modo in myrti | |
| et oleae atque populi nigrae foliis. maior pars hominum | |
| terrenis utitur vasis. Samia etiam nunc in esculentis lau- | |
| dantur. retinent hanc nobilitatem et Arretium in Italia | 5 |
| et calicum tantum Surrentum, Hasta, Pollentia, in Hispania | |
| Saguntum, in Asia Pergamum. habent et Trallis ibi opera | 161.1 |
| sua et in Italia Mutina, quoniam et sic gentes nobilitantur | |
| et haec quoque per maria, terras ultro citro portantur, | |
| insignibus rotae officinis. Erythris in templo hodieque | |
| ostenduntur amphorae duae propter tenuitatem conse- | 5 |
| cratae discipuli magistrique certamine, uter tenuiorem | |
| humum duceret. Cois <ea> laus maxima, Hadrianis firmi- | |
| tas, nonnullis circa hoc severitatis quoque exemplis. | |
| Q. Coponium invenimus ambitus damnatum, quia vini | 162.1 |
| amphoram dedisset dono ei, cui suffragi latio erat. atque | |
| ut <e> luxu quoque aliqua contingat auctoritas figlinis: "tri- | |
| patinium," inquit Fenestella, "appellabatur summa | |
| cenarum lautitia; una erat murenarum, altera | 5 |
| luporum, tertia mixti piscis," inclinatis iam scilicet | |
| moribus, ut tamen eos praeferre Graeciae etiam philo- | |
| sophis possimus, siquidem in Aristotelis heredum auctione | |
| septuaginta patinas venisse traditur. nos cum unam Aesopi | 163.1 |
| tragoediarum histrionis in natura avium diceremus HS C | |
| stetisse, non dubito indignatos legentes. at, Hercules, | |
| Vitellius in principatu suo <³⁰X>³⁰ HS condidit patinam, cui | |
| faciendae fornax in campis exaedificata erat, quoniam eo | 5 |
| pervenit luxuria, ut etiam fictilia pluris constent quam | |
| murrina. propter hanc Mucianus altero consulatu suo | 164.1 |
| in conquestione exprobravit patinarum paludes Vitelli me- | |
| moriae, non illa foediore, cuius veneno Asprenati reo | |
| Cassius Severus accusator obiciebat interisse convivas | |
| CXXX. nobilitantur his quoque oppida, ut Regium et | 165.1 |
| Cumae. Samia testa Matris deum sacerdotes, qui Galli | |
| vocantur, virilitatem amputare nec aliter citra perniciem, | |
| M. Caelio credamus, qui linguam sic amputandam obiecit | |
| gravi probro, tamquam et ipse iam tunc eidem Vitellio | 5 |
| malediceret. quid non excogitat vita fractis etiam testis | |
| utendo, sic ut firmius durent, tunsis calce addita, quae | |
| vocant Signina! quo genere etiam pavimenta excogitavit. |