| Verum et ipsius terrae sunt alia commenta. | 35.166.1 |
| quis enim satis miretur pessumam eius partem ideoque | |
| pulverem appellatam in Puteolanis collibus opponi maris | |
| fluctibus, mersumque protinus fieri lapidem unum inex- | |
| pugnabilem undis et fortiorem cotidie, utique si Cumano | 5 |
| misceatur caemento? eadem est terrae natura et in Cyzi- | 167.1 |
| cena regione, sed ibi non pulvis, verum ipsa terra qua | |
| libeat magnitudine excisa et demersa in mare lapidea | |
| extrahitur. hoc idem circa Cassandream produnt fieri, et | |
| in fonte Cnidio dulci intra octo menses terram lapide- | 5 |
| scere. ab Oropo quidem Aulida usque quidquid attingitur | |
| mari terrae mutatur in saxa. non multum a pulvere | |
| Puteolano distat e Nilo harena tenuissima sui parte, non | |
| ad sustinenda maria fluctusque frangendos, sed ad de- | |
| bellanda corpora palaestrae studiis. inde certe Patrobio, | 168.1 |
| Neronis principis liberto, advehebatur. quin et Cratero | |
| et Leonnato ac Meleagro, Alexandri Magni ducibus, s<o>li<t>um | |
| hoc portari cum reliquis militaribus commerciis reperio, | |
| plura de hac parte non dicturus, non, Hercules, magis | 5 |
| quam de terrae usu in ceromatis, quibus exercendo iuventus | |
| nostra corporis vires perdit animorum. quid? | 169.1 |
| non in Africa Hispaniaque e terra parietes, quos appellant | |
| formaceos, quoniam in forma circumdatis II utrimque ta- | |
| bulis inferciuntur verius quam struuntur, aevis durant, | |
| incorrupti imbribus, ventis, ignibus omnique caemento | 5 |
| firmiores? spectat etiam nunc speculas Hannibalis Hispania | |
| terrenasque turres iugis montium inpositas. hinc et cae- | |
| spitum natura castrorum vallis accommodata contraque | |
| fluminum impetus aggeribus. inlini quidem crates parie- | |
| tum luto et lateribus crudis exstrui quis ignorat? | 10 |