| Lateres non sunt ex sabuloso neque harenoso | 35.170.1 |
| multoque minus calculoso ducendi solo, sed e cretoso et | |
| albicante aut ex rubrica vel etiam e sabulo, masculo certe. | |
| finguntur optime vere, nam solstitio rimosi fiunt. aedi- | |
| ficiis non nisi bimos probant, qui<a> et intritam ipsam | 5 |
| eorum, priusquam fingantur, macerari oportet. genera | 171.1 |
| eorum <f>iu<nt> tria: Lydion, quo <nos> utimur, longum sesqui- | |
| pedem, latum pedem, alterum tetradoron, tertium penta- | |
| doron. Graeci enim antiqui δῶρον palmum vocabant et | |
| ideo δῶρα munera, quia manu darentur; ergo a quattuor | 5 |
| et quinque palmis, prout sunt, nominantur. eadem est | |
| et latitudo. minore privatis operibus, maiore in publicis | |
| utuntur in Graecia. Pitanae in Asia et in ulteriore Hispa- | |
| nia civitatibus Maxilua et Callet fiunt lateres, qui siccati | |
| non merguntur in aqua. sunt enim e terra pumicosa, | 10 |
| cum subigi potest, utilissima. Graeci, praeterquam ubi | 172.1 |
| e silice fieri poterat structura, latericios parietes prae- | |
| tulere. sunt enim aeterni, si ad perpendiculum fiant. | |
| ideo et publica opera et regias domos sic struxere: | |
| murum Athenis, qui ad montem Hymet<t>um spectat, Patris | 5 |
| aedes Iovis et Herculis, quamvis lapideas columnas et | |
| epistylia circumdarent, domum Trallibus regiam Attali, | |
| item Sardibus Croesi, quam gerusia<n> fecere, Halicarnasi | |
| Mausoli, quae etiam nunc durant. Lacedaemone quidem | 173.1 |
| latericiis parietibus excisum opus tectorium propter excel- | |
| lentiam picturae ligneis formis inclusum Romam deporta- | |
| vere in aedilitate ad comitium exornandum Murena et | |
| Varro. cum opus per se mirum esset, tralatum tamen | 5 |
| magis mirabantur. in Italia quoque latericius murus Arreti | |
| et Mevaniae est. Romae non fiunt talia aedificia, quia | |
| sesquipedalis paries non plus quam unam contignationem | |
| tolerat, cautumque est, ne communis crassior fiat, nec | |
| intergerivorum ratio patitur. | 10 |