| Haec sint dicta de lateribus. in terrae | 35.174.1 |
| autem reliquis generibus vel maxime mira natura est | |
| sulpuris, quo plurima domantur. nascitur in insulis Aeo- | |
| liis inter Siciliam et Italiam, quas ardere diximus, sed | |
| nobilissimum in Melo insula. in Italia quoque invenitur | 5 |
| in Neapolitano Campanoque agro collibus, qui vocantur | |
| Leucogaei. ibi e cuniculis effossum perficitur igni. | |
| genera IIII: vivum, quod Graeci apyron vocant, nascitur | 175.1 |
| solidum solum—cetera enim liquore constant et con- | |
| ficiuntur oleo incocta—; vivum effoditur tralucetque et | |
| viret. solo ex omnibus generibus medici utuntur. alterum | |
| genus appellant glaebam, fullonum tantum officinis familiare. | 5 |
| tertio quoque generi unus tantum est usus ad lanas suf- | |
| fiendas, quoniam candorem mollitiamque confert. egula | |
| vocatur hoc genus, quartum caute ad ellychnia maxime | |
| conficienda; cetero tantum vis est ut morbos comitiales | |
| deprehendat nidore inpositum igni. lusit et Anaxilaus | 10 |
| eo, addens in calicem vini prunaque subdita circumferens, | |
| exardescentis <r>epercussu pallorem dirum velut defunctorum | |
| effundente <in> conviviis. natura eius excalfacit, concoquit, | 176.1 |
| sed et discutit collectiones corporum, ob hoc talibus em- | |
| plastris malagmatisque miscetur. renibus quoque et lumbis | |
| in dolore cum adipe mire prodest inpositum. aufert et | |
| lichenas faciei cum terebinthi resina et lepras; harpax | 5 |
| ita vocatur a celeritate praebendi, avelli enim subinde | |
| debet. prodest et suspiriosis linctu, purulenta quoque | 177.1 |
| extussientibus et contra scorpionum ictus. vitiligines | |
| vivum nitro mixtum atque ex aceto tritum et inlitum | |
| tollit, item lendes, et in palpebris aceto sandaracato ad- | |
| mixtum. habet et in religionibus locum ad expiandas | 5 |
| suffitu domos. sentitur vis eius et in aquis ferventibus, | |
| neque alia res facilius accenditur, quo apparet ignium | |
| vim magnam ei inesse. fulmina, fulgura quoque sulpuris | |
| odorem habent, ac lux ipsa eorum sulpurea est. |