| Et bituminis vicina natura est. aliubi limus, | 35.178.1 |
| aliubi terra est, limus e Iudaeae lacu, ut diximus, emer- | |
| gens, terra in Syria circa Sidonem oppidum maritimum. | |
| spissantur haec utraque et in densitatem coeunt. est vero | |
| liquidum bitumen, sicut Zacynthium et quod a Babylone | 5 |
| invehitur; ibi quidem et candidum gignitur. liquidum est | |
| et Apolloniaticum, quae omnia Graeci pissasphalton appel- | |
| lant ex argumento picis ac bituminis. gignitur et pingue | 179.1 |
| oleique liquoris in Sicilia Agragantino fonte, inficiens | |
| rivum. incolae id harundinum paniculis colligunt, citis- | |
| sime sic adhaerescens, utunturque eo ad lucernarum lu- | |
| mina olei vice, item ad scabiem iumentorum. sunt qui | 5 |
| et nap<h>tham, de qua in secundo diximus volumine, bitu- | |
| minis generibus adscribant, verum eius ardens natura et | |
| ignium cognata procul ab omni usu abest. bituminis | 180.1 |
| probatio ut quam maxime splendeat sitque ponderosum, | |
| grave<o>len<s>, at<r>um modice, quoniam adulteratur pice. vis | |
| quae sulpuri: sistit, discutit, contrahit, glutinat. serpentes | |
| accensum nidore fugat. ad suffusiones oculorum et albu- | 5 |
| gines Babylonium efficax traditur, item ad lepras, lichenas | |
| pruritusque corporum. inlinitur et podagris. omnia autem | |
| eius genera incommodos oculorum pilos replicant, dentium | |
| doloribus medentur simul nitro in<trito>. l<e>nit tussim ve- | 181.1 |
| terem et anhelitus cum vino potum; dysintericis etiam | |
| datur eodem modo sistitque alvum. cum aceto vero potum | |
| discutit concretum sanguinem ac detrahit. mitigat lum- | |
| borum dolores, item articulorum, cum farina hordeacia | 5 |
| inpositum emplastrum peculiare facit suo nomine. san- | |
| guinem sistit, volnera colligit, glutinat nervos. utuntur | |
| etiam ad quartanas bituminis drachma et hedyosmi pari | |
| pondere cum murrae obolo subacti. comitiales morbos | 182.1 |
| ustum deprendit. volvarum strangulationes olfactu discutit | |
| cum vino et castoreo, procidentes suffitu reprimit, purga- | |
| tiones feminarum in vino potum elicit. in reliquo usu | |
| aeramentis inlinitur firmatque ea contra ignes. diximus | 5 |
| et tingui solitum aes eo statuasque inlini. calcis quoque | |
| usum praebuit ita feruminatis Babylonis muris. placet in | |
| ferrariis fabrorum officinis tinguendo ferro clavorum capi- | |
| tibus et multis aliis usibus. |