| Nec minor est aut adeo dissimilis aluminis opera, | 35.183.1 |
| quod intellegitur salsugo terrae. plura et eius genera. in | |
| Cypro candidum et nigrius, exigua coloris differentia, cum | |
| sit usus magn<a>, quoniam inficiendis claro colore lanis | |
| candidum liquidumque utilissimum est contraque fuscis | 5 |
| aut obscuris nigrum. et aurum nigro purgatur. fit autem | 184.1 |
| omne ex aqua limoque, hoc est terrae exudantis natura. | |
| conrivatum hieme aestivis solibus maturatur. quod fuit | |
| ex eo praecox, candidius fit. gignitur autem in Hispania, | |
| Aegypto, Armenia, Macedonia, Ponto, Africa, insulis Sar- | 5 |
| dinia, Melo, Lipara, Strongyle. laudatissimum in Aegypto, | |
| proximum in Melo. huius quoque duae species, liquidum | |
| spissumque. liquidi probatio ut sit limpidum lacteumque, | |
| sine offensis fricandi, cum quodam igniculo c<a>loris. hoc | |
| phorimon vocant. an sit adulteratum, deprehenditur suco | 10 |
| Punici mali; sincerum enim mixtura * * * alterum genus | |
| est pallidi et scabri et quod inficiatur <et> galla, ideoque | |
| hoc vocant paraphoron. liquidi aluminis vis adstringere, | 185.1 |
| indurare, rodere. melle admixto sanat oris ulcera, papulas | |
| pruritusque. haec curatio fit in balneis II mellis partibus, | |
| tertia aluminis. virus alarum sudorisque sedat. sumitur | |
| pilulis contra lienis vitia pellendumque per urinam san- | 5 |
| guinem. emendat et scabiem nitro ac melanthio admixtis. |