| Concreti aluminis unum genus σχιστὸν appellant Graeci, | 35.186.1 |
| in capillamenta quaedam canescentia dehiscens, unde qui- | |
| dam trichitim potius appellavere. hoc fit e lapide, ex | |
| quo et aes—chalcitim voca<n>t—, u<t> sudor quidam eius | |
| lapidis in spumam coagulatus. hoc genus aluminis minus | 5 |
| siccat minusque sistit umorem inutilem corporum, et auri- | |
| bus magnopere prodest infusum; vel inlitum et oris ul- | |
| ceribus dentibusque et si saliva cum eo contineatur. et | |
| oculorum medicamentis inseritur apte verendisque utrius- | |
| que sexus. coquitur in catinis, donec liquari desinat. | 10 |
| inertioris est alterum generis, quod strongylen vocant. | 187.1 |
| duae et eius species, fungosum atque omni umore dilui | |
| facile, quod in totum damnatur. melius pumicosum et | |
| foraminum fistulis spongeae simile rotundumque natura, | |
| candido propius, cum quadam pinguitudine, sine harenis, | 5 |
| friabile, nec inficiens nigritia. hoc coquitur per se car- | |
| bonibus puris, donec cinis fiat.—Optimum ex omnibus | 188.1 |
| quod Melinum vocant ab insula, ut diximus. nulli vis | |
| maior neque adstringendi neque denigrandi neque in- | |
| durandi, nullum spissius. oculorum scabritias extenuat, | |
| combustum utilius epiphoris inhibendis, sic et ad pruritus | 5 |
| corporis. sanguinem quoque sistit intus <p>otum, foris in- | |
| litum. evulsis pilis ex aceto inlinitur renascentesque | |
| mollit in languinem. summa omnium generum vis in ad- | 189.1 |
| stringendo, unde nomen Graecis. ob id oculorum vitiis | |
| aptissima sunt, sanguinis fluctiones inhibent cum adipe. | |
| putrescentia ulcerum compescit cum adipe—sic et in- | |
| fantium ulcera et hydropicorum eruptiones siccat—et | 5 |
| aurium vitia cum suco Punici mali et unguium scabritias | |
| cicatricumque duritias et pterygia ac perniones, phage- | |
| daenas ulcerum ex aceto aut cum galla pari pondere | |
| cremata, lepras cum suco olerum, cum salis vero II parti- | |
| bus vitia, quae serpunt, lendes et alia capillorum animalia | 10 |
| aquae permixtum. sic et ambustis prodest et furfuribus | 190.1 |
| corporum cum sero picis. infunditur et dysintericis uvam- | |
| que in ore comprimit ac tonsillas. ad omnia, quae in | |
| ceteris generibus diximus, efficacius intellegatur ex Melo | |
| advectum, nam ad reliquos usus vitae in coriis lanisque | 5 |
| perficiendis quanti sit momenti, significatum est. |