| Ab his per se ad medicinam pertinentia | 35.191.1 |
| terrae genera tractabimus. Samiae II sunt, quae collyrium | |
| et quae aster appellantur. prioris laus ut recens sit ac | |
| levissima linguaeque glutinosa, altera gl<a>ebosior; candida | |
| utraque. uritur, lavatur. sunt qui praeferant priorem. | 5 |
| prosunt sanguinem expuentibus; emplastrisque, quae sic- | |
| candi causa componuntur, oculorum quoque medicamentis | |
| miscentur. |