| Eretria totidem differentias habet, namque est | 35.192.1 |
| alba et cinerea, quae praefertur in medicina. probatur | |
| mollitia et quod, si aere perducatur, violacium reddit | |
| colorem. vis et ratio eius in medendo dicta est inter | |
| pigmenta.—Lavatur omnis terra—in hoc enim | 193.1 |
| loco dicemus—perfusa aqua siccataque solibus, iterum | |
| ex aqua trita ac reposita, donec considat et digeri possit | |
| in pastillos. coquitur in calicibus crebro concussis. |