| LIBER XXXVI | |
| Lapidum natura restat, hoc est praecipua | 36.1.1 |
| morum insania, etiam ut gemmae cum sucinis atque | |
| crystallinis murrinisque sileantur. omnia namque, quae | |
| usque ad hoc volumen tractavimus, hominum genita causa | |
| videri possunt: montes natura sibi fecerat <u>t quasdam | 5 |
| compages telluris visceribus densandis, simul ad fluminum | |
| impetus domandos fluctusque frangendos ac minime quietas | |
| partes coercendas durissima sui materia. caedimus hos | |
| trahimusque nulla alia quam deliciarum causa, quos trans- | |
| cendisse quoque mirum fuit. in portento prope maiores | 2.1 |
| habuere Alpis ab Hannibale exsuperatas et postea a Cim- | |
| bris: nunc ipsae caeduntur in mille genera marmorum. | |
| promunturia aperiuntur mari, et rerum natura agitur in | |
| planum; evehimus ea, quae separandis gentibus pro ter- | 5 |
| minis constituta erant, navesque marmorum causa fiunt, | |
| ac per fluctus, saevissimam rerum naturae partem, huc | |
| illuc portantur iuga, maiore etiamnum venia quam cum | |
| ad frigidos potus vas petitur in nubila caeloque proximae | |
| rupes cavantur, ut bibatur glacie. secum quisque cogitet, | 3.1 |
| et quae pretia horum audiat, quas vehi trahique moles | |
| videat, et quam sine iis multorum sit beatior vita. ista | |
| facere, immo verius pati mortales quos ob usus quasve | |
| ad voluptates alias nisi ut inter maculas lapidum iaceant, | 5 |
| ceu vero non tenebris noctium, dimidia parte vitae cuius- | |
| que, gaudia haec auferentibus! |